M. Tulli Ciceronis, Somnium Scipionis
segunda-feira, 5 de maio de 2008
Terra redonda
Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, uastas solitudines interiectas eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis; a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis.
Subscrever:
Enviar feedback (Atom)
Sem comentários:
Enviar um comentário